Latin
METHODVS PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 18
Unproofread scanNot analysed yet
Inter remedia quae a febrium insultu defendunt, aestate nimis fervida ex usu sunt pulveres leniter nitrosi, absorbentes &diaphoretici, decocta etiam temperata &diluentia, ex radice cichorii, scorzonerae, rasura cornu cervi, hordeo mundo, ad potum ordinarium proficua, nec non acidulae Selteranae, vel Wildungenses, quae simul alvinam excretionem liberam reddunt. Expedit porro quoque mane infuso theiformi, ex herba sanguinem depurante, ut scordio, veronica, post somnum excretionem per cutis poros elicere ac promovere. Neque enim facile febris alvo soluta &perspiratione libera accedit, ut potius quandocunque illa praeter morem adstringitur corpusque languens &frigidiusculum est, febrem praestolari, haud fallaci iudicandum sit augurio. INDICATIONES CVRATORIAE. In curatione vero omnis medentis intentio ad causarum proximarum remotionem dirigenda. Atque adeo, quum potissimum tenuis, acris, mobilis &biliosus humor, ne vosarum partium &tunicarum vasorum systema universum, ad universalem spasmum &stricturam exstimulans in causa sit: recte utique colligitur, generales medendi intentiones his contineri momentis: 1) ut subtilis illa &caustica acrimonia temperetur &emendetur; 2) ut correcta &praeparata materia peccans, quae a perspiratione intercepta in corpore &genita fuit &relicta, per cutis inprimis spiracula leniter diffletur &evacuetur; 3) ut vehementia spasmorum, qui praesertim sub frigore &horrore saeva concitant symptomata, mitigetur; 4) ut cruditates acido-viscido-biliosae, in duodeno potissimum stabulantes, quae nidum &hospitium praebent materiae febrili, tempestive invertantur &expurgentur; 5) ut vigor motuum post paroxysmum solidis reddatur &excretionum successus servetur, ne, uti quidem post omnem vehementem morbi impetum &partium nervoso-musculosarum spasmum solenre, atonia &motuum languor succrescat, nec inde sanguinis &humorum progressus unacum secretionibus &excretionibus elanguescant &hac ratione de novo materia febrilis generetur, foveatur &accumuletur; &denique 6) ut, quum haec febris ex facili redeat, cessante iam hac ipsa, novae materiae ad inducendam recidivam aptae generatio, studio impediatur &praecaveatur summo.