Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 183-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO X. Puer quadriennis, grassantibus in parentum domo vaNoxae ex calore Iregimiriolis, iisdem, quam quibus invadere solent, afficitur patheMater hinc ipsum includit hypocausto &lecto nis &medimatibus. calido pedibusque lagenam aqua fervente plenam admovet, camentorum in variolis. Medicus senex consultus omnia habet rata, &praeterea ob pavores &ad promovendam eruptionem spiritum cornu cervi cum essentia castorei porrigit. Sed secundo die insultus accedunt epileptici, cum anxia &quasi suffocatoria respiratione, somno terroribus pleno maximaque inquietudine. Me igitur advocant, qui adveniens fenestras provide aperire &stragula nimia removere jubeo, &loco spiritus cornu cervi, spiritum nitri dulcem, cum sirupo papaveris rhocados, item pulverem Marchionis, cum nitro &cinnabari exhibeo. Inde post paucum tempus symptomatum vehementia mitigata penitusque remisit, maculae placide &copiose prodierunt, totiusque morbi curatio ex voto successit. Epicrisis. Pessimus, vulgi inprimis, mos est, variolosos calidissimo regimine excipere &pessimum consilium expellentia &sanguinem exagitantia offerre. Pereunt enim hac ratione plures, vel minimum in gravia adducuntur pathemata. Memorabilis de eodem hoc cornu cervi spiritu est casus in Ammanni Medicina critica, de tribus liberis, a paullo liberalioHinc laude merito dignus Sydenri ejusdem dosi, enectis.