# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 183-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/183-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/183-2

OBSERVATIO X. Puer quadriennis, grassantibus in parentum domo vaNoxae ex calore Iregimiriolis, iisdem, quam quibus invadere solent, afficitur patheMater hinc ipsum includit hypocausto & lecto nis & medimatibus. calido pedibusque lagenam aqua fervente plenam admovet, camentorum in variolis. Medicus senex consultus omnia habet rata, & praeterea ob pavores & ad promovendam eruptionem spiritum cornu cervi cum essentia castorei porrigit. Sed secundo die insultus accedunt epileptici, cum anxia & quasi suffocatoria respiratione, somno terroribus pleno maximaque inquietudine. Me igitur advocant, qui adveniens fenestras provide aperire & stragula nimia removere jubeo, & loco spiritus cornu cervi, spiritum nitri dulcem, cum sirupo papaveris rhocados, item pulverem Marchionis, cum nitro & cinnabari exhibeo. Inde post paucum tempus symptomatum vehementia mitigata penitusque remisit, maculae placide & copiose prodierunt, totiusque morbi curatio ex voto successit. Epicrisis. Pessimus, vulgi inprimis, mos est, variolosos calidissimo regimine excipere & pessimum consilium expellentia & sanguinem exagitantia offerre. Pereunt enim hac ratione plures, vel minimum in gravia adducuntur pathemata. Memorabilis de eodem hoc cornu cervi spiritu est casus in Ammanni Medicina critica, de tribus liberis, a paullo liberalioHinc laude merito dignus Sydenri ejusdem dosi, enectis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
