Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 185
Unproofread scanNot analysed yet
Causa horrendae catastrophes vix alia, quam quod variolae inciderunt in corpus, in quo per diuturnam febrem &calorem vires consumtae, &benigni ac temperati succi dyscrasiam viscidam, impuram excrementitiam contraxerunt Quum enim ipsae variolae jam ejus sint indolis, ut roscidos corporis succos consumant &putres ulcerationes ob id saepe relinquant; mirum non est, cancrosam corruptionem in tam imbecilli &impuro corpore fuisse subortam. Discant autem hinc Medicinam facientes, variolas in sordidis &infirmis corporibus circumspecte esse tractandas, &superatis iisdem, eo quam maxime, enitendum, quo dyscrasia humorum per laxantia, diaphoretica, decocta &infusa, tollatur penitus.