# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 185

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/185

Causa horrendae catastrophes vix alia, quam quod variolae inciderunt in corpus, in quo per diuturnam febrem & calorem vires consumtae, & benigni ac temperati succi dyscrasiam viscidam, impuram excrementitiam contraxerunt Quum enim ipsae variolae jam ejus sint indolis, ut roscidos corporis succos consumant & putres ulcerationes ob id saepe relinquant; mirum non est, cancrosam corruptionem in tam imbecilli & impuro corpore fuisse subortam. Discant autem hinc Medicinam facientes, variolas in sordidis & infirmis corporibus circumspecte esse tractandas, & superatis iisdem, eo quam maxime, enitendum, quo dyscrasia humorum per laxantia, diaphoretica, decocta & infusa, tollatur penitus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
