Latin
CAPVT IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 186
Unproofread scanNot analysed yet
poris dispositionem ac temperamentum. Sed mihi placuit morbillorum morbum seorsim perquirere quum insignis tam quoad causam &genium, quam diagnosin &prognosin, utrisque intercedat differentia. In morbillis quippe materia non tam pernicialis, non tam caustica, nec exulcerans ut in variolis, febris etiam totusque morbus ob id longe mitior, nec tam multos jugulat. Ante eruptionem morbillorum adsunt quidem pariter inquietudines, pavores in somno, cordis palpitationes, facta afflorescentia cessantes, sed materia magis infesta est pulmonibus, ideoque id singulare habent, quod indivulsus comes sit, tussis violenta, ferina, qua infantes saepe per quatuordecim &longius ante dies excruciantur. Praecedit etiam utplurimum serosi humoris per naret oculos cum sternutatione &palpebrarum intumescentia secessio. Et haemorrhagiae quoque tam narium, quam in seminis per uterum, cruentus quin vomitus, morbillis longe magis solennes, quam variolis. Praeterea non modo mitius, sed &citius decurrit morbillorum morbus &saepe primo die, utplurimum tamen post tertium diem, prodeunt maculae, pro varia corporum succorumque dispositione diversae, in aliis latiores &liores, in aliis minores, in quibusdam instar morsus pulicum, modo rubicundi &purpurei, modo pallidioris &magis plumbei aspectus. Maculae hae non elevantur in pustulas, ut variolae, sed lenticulari aliquali eminentia planam cutis superficiem excedunt, facies &cutis in extremis minus intumescit, &brevi tempore, quinto interdum vel sextodie, ruborem sensim exuunt, &sub auctiori perspiratione iterum evanescunt. Quumque nulla eveniat suppuratio, neque dolor &ardor persentitur, sed insignis declinante morbo pruritus in genis, labiis &toto corpore, aegros ad scalptum excitans. Neque etiam soeda relinquunt vestigia, neque ulcera in articulis &partibus externis, sed supersunt communiter squamulae furfuraceae, successive decidentes. §. III. itized by ΘΟHaec qui novit, morbillos ex facili ab aliis cutaneAllisque exPetechias enim am is efflorescentiis discernere poterit. anthematiplitudine &elevatione tantisper notabiliori superant, lonbus. ge mitioribus etiam symptomatibus stipantur &malignitatis utplurimum sunt expertes.