# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 187

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT IIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/187

In purpura alba, secus ac in morbillis, ex maculis pustulae exiguae pellucidae surgunt; in rubra eminentiae miliares sunt, durae & asperae. Rubeolae & rossalia ad erysipelaceam magis indolem accedunt, febrem habent irregularem & praeterea in illis exanthematicae maculae minoris amplitudinis, ac morbilli, in his vero majoris, ut in statu universum corpus quasi erysipelate affectum, videatur. Et scorbuticae maculae latiores sunt ac morbillorum, coloris obscure rubicundi, utplurimum sine febre. Vnde vero hujus omnibus communis morbi oriEjus orig. unde? go, haud secus ac de variolarum causa admodum est obscurum. Si tamen probabili ratione concludendum, veri omnino simile est, materiam morbillorum esse ex recrementis primi succi nutritii in utero, vel materni lactis extra uterum, glandulis quibusdam forsan firmius impactis & ex longiori mora corrosiva plane indole imbutis. Sed bona fide haec ignorare potest Medicus, etiam rationalis, dummodo pernicialem indolem ex effectibus & quo pacto his obviam eundem, sciat. Interim morbilli per se minus periculi habent, & Quae malae. Agna. saepius, potissimum in plebejis, sine Medici ope, debito tanInterdum tamen, ob tum regimine, iterum discedunt. praecedentem anomalam, insalubrem, diuturnam temporum constitutionem, malignam habent, epidemici inprimis, indolem. Vel accidentales etiam possunt accedere causae, aegros indiscrimen adducentes. Malignitatem autem prodit virium impensa prostratio, extremorum frigus, inquietudo tudo summa, vomitus, deglutitio difficilis mentisque alienatio. Malum dein, quando aliae maculae, virulentiae non expertes, uti petechiae, purpura, vel etiam pustulae scorbuticae, complicantur, vel in fine cum vitae discriminae suTussis porro continua, cum alvi profluvio perveniunt. & inquietudine magna, infaustum praesagire solent eventum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
