Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 194
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum autem inquietus erat aeger &impatiens, corpus jactitabat, tantum temperatum etiam lecti calorem respuebat, &admissa subinde aura frigidiori, ut maculae omnes Oboriebantur hinc brevi iterum evanescerent faciebat. anxietates cum magna inquietudine &siti inexhausta, ut intra diem &noctem quatuor minimum ptisanae &emulsionis amygdalatae epotaret mensuras. Porrigebatur quidem ad revocandam extus materiam lene diaphoreticum, sed propter aegri impatientiam &jectigationem nihil proficiebat, sitis potius reddebatur intensior, ut vix posset extingui, &aeger vel septem mensuras liquidorum absumeret. Inde incidebat in alvi fluxum &vel decies intra diem dejiciebat, urina etiam effuse fluebat, aegro tamen de interno ardore, siti &anxietate conquerente largissimeque potum ingurgi tante. Fluebat sic alvus per quinque dies, calidus potus cum medicamentis spernebatur, neque maculae amplius comparebant. Nihilominus symptomata sensim mitiora fiebant, aeger melius habebat &praeter spem intra XIV. dies convalescebat. Epicrisis. Singularis plane hic est casus largi alvi fluxus, quo morbillorum morbus &quidem retrocedentium, solutus. Iam quidem nullum est dubium, quin materia morbillorum sit causticae &inflammatoriae indolis, quae exitu praecluso intus retenta, vel expulsa retrocessit, firmiusque ner vosis partibus impacta est, graves, immo exitiales, efficere possit affectiones. In nostro aegro insedit utique ori, faucibus, ventriculi &intestinorum tunicis, ac sitim &ardorem cum leniori inflammatione ibi concitavit. Liquidorum vero &quidem accommodatorum copioso potu, caustica materia, tam intra tunicas haerens, quam in succis hospitans, mitigata atque correcta fuit, &proritatus alvi fluxus, quo impuri ex universo corpore succieo confluxerunt &evacuati sunt. Ego quippe crebrius observavi, in variolis &morbillis, ob impuros &redundantes corporis succos, malum genium exhibentibus, sponSxer. I. Car. VIII. De febre morbillosa. sponte obortum alvi profluvium, non modo sine periculo, sed &admodum salutare fuisse. Neque etiam facile in periculi plenis morbis desperare debet Medicus, licet aegri magnam potus copiam appetant, modo per alvum, urinam &sudorem iterum emittatur. Plures enim sine, quam cum liquidorum appetentia, occumbunt. OBERVATIO. III.