# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 194

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/194

Mirum autem inquietus erat aeger & impatiens, corpus jactitabat, tantum temperatum etiam lecti calorem respuebat, & admissa subinde aura frigidiori, ut maculae omnes Oboriebantur hinc brevi iterum evanescerent faciebat. anxietates cum magna inquietudine & siti inexhausta, ut intra diem & noctem quatuor minimum ptisanae & emulsionis amygdalatae epotaret mensuras. Porrigebatur quidem ad revocandam extus materiam lene diaphoreticum, sed propter aegri impatientiam & jectigationem nihil proficiebat, sitis potius reddebatur intensior, ut vix posset extingui, & aeger vel septem mensuras liquidorum absumeret. Inde incidebat in alvi fluxum & vel decies intra diem dejiciebat, urina etiam effuse fluebat, aegro tamen de interno ardore, siti & anxietate conquerente largissimeque potum ingurgi tante. Fluebat sic alvus per quinque dies, calidus potus cum medicamentis spernebatur, neque maculae amplius comparebant. Nihilominus symptomata sensim mitiora fiebant, aeger melius habebat & praeter spem intra XIV. dies convalescebat. Epicrisis. Singularis plane hic est casus largi alvi fluxus, quo morbillorum morbus & quidem retrocedentium, solutus. Iam quidem nullum est dubium, quin materia morbillorum sit causticae & inflammatoriae indolis, quae exitu praecluso intus retenta, vel expulsa retrocessit, firmiusque ner vosis partibus impacta est, graves, immo exitiales, efficere possit affectiones. In nostro aegro insedit utique ori, faucibus, ventriculi & intestinorum tunicis, ac sitim & ardorem cum leniori inflammatione ibi concitavit. Liquidorum vero & quidem accommodatorum copioso potu, caustica materia, tam intra tunicas haerens, quam in succis hospitans, mitigata atque correcta fuit, & proritatus alvi fluxus, quo impuri ex universo corpore succieo confluxerunt & evacuati sunt. Ego quippe crebrius observavi, in variolis & morbillis, ob impuros & redundantes corporis succos, malum genium exhibentibus, sponSxer. I. Car. VIII. De febre morbillosa. sponte obortum alvi profluvium, non modo sine periculo, sed & admodum salutare fuisse. Neque etiam facile in periculi plenis morbis desperare debet Medicus, licet aegri magnam potus copiam appetant, modo per alvum, urinam & sudorem iterum emittatur. Plures enim sine, quam cum liquidorum appetentia, occumbunt. OBERVATIO. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
