# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 199

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/199

Epicrisis. Morbilli, non secus ac alii morbi exanthematici, sequuntur maxime constitutionem solidarum & fluidarum partium corporis aegrotantis, adeo, ut quo intemperatior haec, eo pejoris indolis sit ille. Potissimum, de vini potui deditis, crebriori confirmatum habeo experientia, quod raro ex febribus exanthematicis evadant, eo quod febrilis illa intestina partium sanguinis commotio, in plenariam tandem dissolutionem abit, cujus index largissimus sudor cum insigni virium lapsu. Medicus igitur, calida essentia, quae aestum magis accendit, nocuit potius, quam profuit. Si quoque dissolutorius talis humorum vitalium est status, levis etiam in rebus externis error, uti refrigeratio, linteaminum mutatio, situs erectus, immedicabilem possunt inducere noxam. Et quo languidiores sunt in exanthematicis vires, eo plus semper metuenda retrocessio materiae exanthematicae, qua vitae nihil est insensius. ORERVATIO. VII. Puelli tres, unus sex, alter quinque & tertius trium Merbilli ex annorum, filii viri perillustris Serenissimo Duci in Saxonia refrigeraninferiori a consiliis, corripiebantur successive morbillis. Comtium nitro. mendatione generosae feminae in consilium vocabatur novelsorum abusu lethales. lus Medicinae Doctor, qui intempestivo nitri amore a praece ptoribus imbutus, larga & repetita dosi, praeter pulveres reInde retardabatur frigerantes nitrosos, exhibebat nihil. macularum eruptio, spiratio fiebat angusta & difficilis, tussis continua sine screatu, accedebat asthma intensum & intra septem dies, tres pueri occumbebant, cum ingenti parentum luctu. Epicrisis. Non ex unins, sed plurimum fide dignorum relatione, de tragico hoc casu certior sum factus & crebrior ac liberalis refrigerantium nitrosorum usus utique taxandus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
