Latin
METHODVS PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 20
Unproofread scanNot analysed yet
Perficitur hoc apprime diaphoreticis lenioribus, cerussa scilicet antimonii, antimonio diaphoretico, cornu cervi usto &philosophice praeparato, nec non infuso theiformi, quod scordium, vel corduum benedictum &cortices citrrhabet, item essentia scordii, vel cardui benedicti, probe quidem saturata, non tamen adeo spirituosa, cum liquore nostro anodyno minerali permixta. Tertia indicatio vehementiae spasmorum ipso in paroxysmo mitigandae dicata est. In qua quidem explenda praestans utique iam laudatus usus nitrosorum refrigerantium, lenium diaphoreticorum &diluentium blandumque madorem elicientium. Inprimis egregia hoc nomine virtus liquoris nostri anodyni mineralis, vel qui ipsi surrogari potest, spiritus nitri dulcis bene praeparati, quippe qui blando suo &naturae amico anodyno sulphure effrenes fluidi nervei &solidarum nervosarum &musculosarum partium motus compescit, eo felicius, quando is vel cum pulveribus fixis, vel essentiis diaphoreticis maritatur &cum aquis, quae pariter sedativae virtutis, florum scilicet sambuci, tiliae, primulae veris, liliorum convallium, chamomillae vulgaris, rosarum, acaciae, ulmariae, item cerasorum nigrorum, propinatur.