Latin
OBSERVATIO. VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 200
Unproofread scanNot analysed yet
Nam licet nitrum purum merito principem teneat locum inter ea praesidia, quae aestum extinguunt &spasticas commotiones componunt, &ego etiam jam ante quadraginta annos eodem frequentius usus sim, quin forsan primus, testantibus id variis scriptis, tum dissertationibus, tum notis ad Poterium, salubrem nitri facultatem perspexerim &exposuerim; nihilo tamen secius usus ipsius, haud secus ac aliorum magnae virtutis remediorum, peritum ac prudentem exigit Medicum, &ex ejus abusu, ab iis, qui Medicinam rationalem nec callent, nec exercent, damna inducta novi, &plura, &gravia. Certe in morbis exanthematicis, ubi non nimius urget aestus, in febribus catarrhalibus, item malignis, in quibus humorum potius corruptio, quam exaestuatio metuenda, in corporibus maxime humidioribus &infantilibus, omni modo a liberali nitri usu abstinendum. Ob nimiam enim refrigerationem remanet intus foras excernenda infensae indolis materia, atque ut putredinosa dissolutoria humorum corruptio magis augeatur, facit. Et quum materia morbillorum maxime infensae hujus sit indolis, ut firmiter insideat nervis pnevmonicis &tunicis pulmonum nervosis, nullum omnino est dubium, quin in his puellis non emota, ibi impacta haeserit &suffocatorias humorum stases suscitarit. Ceterum hoc loco monendum duxi, me in infantibus, quando morbilli prodire noluerunt ipsorumque materia altius insidens pulmonum bronchiis suffocativum intentavit catarrhum, insigni cum fructu usum esse vesicatorio, quo sopiti canalium ad expulsionem necessarii motus, quam optime resuscitantur.