Latin
OBSERVATIO. IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 201
Unproofread scanNot analysed yet
Quin licet primum stigmata in tronte disparere viderentur &pulsus admodum celer cum duritie micaret, aeger etiam noctem insomnem fere ob aestum &compunctorium in cute sensum duceret; mane tamen in conspectum venerunt in facie &pectore maculae morbillorum, pallidiores initio, successive autem magis rubentes &reliquas quoque corporis partes confertim occupantes. Discessit hoc facto capitis, dorsi &pedum dolor, cum pectoris angustia, tussi &interno calore, ac aeger melius habuit, conquestus tantum de molesto pruritu ardente &tensione cutis. Potissimum vero ipsum excruciavit oculorum ardens dolor cum rubore adnatae &illacrymatione, ita ut lucem ferre non posset &noctu palpebrae conglutinarentur. Nono die obortus sudor largus, decimo etiam manans &acidum foetidum odorem spirans. Vndecimo intra nycthymeron sexies dejecit sine torminibus sponte &maculae ruborem sensim exuerunt, decimo tertio die penitus discussae, subsequente cutis desquammatione &sanitate. Epicrisis. Quum in iis, qui spasticis hypochondriacis detinentur pathematibus, nunquam non major succorum impuritas &acrimonia esse soleat; huic etiam illustrissimo aegro eiusdem constitutionis ea fere unice exhibita sunt, quae demulcent ac temperant, pulveres nempe temperantes &diaphoretici, leniter Hossm. Syst. T. IV. nitrosi, emulsiones, exoptato cum successu. Venaesectionem autem, quum pulsus admodum plenus &vasa turgida essent, eruptio quoque retardaretur, necessariam duxi, crebriori experientia edoctus, sanguine nimium redundante, difficillime, eodemque subtracto, promtissime, succedere materiae exanthematicae expulsionem. Insolitus vero ille oculorum ardor, rubor &fluxus serosus, tribuendus utique eorum debilitate in pueritia jam ex crebrioribus &diuturnis acribus defluxionibus contractae. In quibus vis enim fere morbis solenne est, ut partes ex praegresso morbo debilitatae, prae reliquis graviter afficiantur, ob decubitum humorum promtius ibi contingentem.