Latin
PRAESERVATIO ET CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 211
Unproofread scanNot analysed yet
PRAESERVATIO ET CVRATIO. Nullus quidem morbus tam aegre penitus exstirpatur Methodus purpura, quae plerumque relinquit fermentum ipsam denuo praeservaninducens. Sed hoc inprimis proprium chronicae illi purpu dis puerpera rae, quae quo pacto sit arcenda, inferius dicetur. Jam de febre miliari. Quae cum potissimum feminis, &quidem puerperis, sit solennis, qua ratione hae ab ipsius incursu defendendae, tradendum. Sub gravitate igitur exacta victus ratio servanda, corpus motu moderate exercendum, venter a refrigeratione defendendus, sanguinis copia venaesectione ter, vel quater, in superioribus instituta, minuenda &alvina excretio subinde secundanda per manata, rhabarbarina &tartarea. Instante dein partu, non per praematurum nisum vires convellendae, nec pellentibus humores exagitandi; post partum vero necessatium, quo impurus sanguis expurgetur utero &succi a cacochymia contracta liberentur. Sedato hinc secundo die impetu, omnis generis excretiones modeste promovendae &alternis diebus pilulae balsamicae roborantes, vel solae, vel, si citatior adhuc pulsus, cum pulvere temperante nitroso, deglutiendae. Tum quoque conducit cum jusculis tenuioribus dare ea, quae spasmos leniunt, sanguinem grumosum dissolvunt simulque perspirationem servant, sperma scilicet ceti, oleum amygdalarum dulcium, infusum theiforme ex floribus sambuci, chamomillae &summitatibus millefolii, pulveres diaphoreticos, nec non mixtu am ex aquis analepticis &diapnoicis, cum aceto destillato, lapidibus cancrorum &sirupo acetositatis citri. II. Ipsa vero purpurae curatio ad tria haec redit momenta: I. ut vitiosa quae subest acris, nervosis partibus infesta materia corrigatur ac temperetur; II. ut spasticae fibrarum nervearum inde productae stricturae laxentur; &III. praeparata materia placide per cutis emunctorium evacuetur, nec retrocedat.