Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 213
Unproofread scanNot analysed yet
stat, eadem cum aestuoso regimine, in causa esse, quod ingruente primum novo hoc morbo, omnes fere perierint, quum iam sub temperata methodo plurimi evadant. Quin liberalior tantum infusorum &decoctorum calidorum potus, sudorem nimium movendo &serum plus justo exhauriendo, officit. Vbi vero motus est retrocessionis, vel haec iam facta, tum potus calidus praesentis efficaciae &moderata quoque expellentia inveniunt locum utique. §. III. Vicissim refrigerantia &intestinum motum nimis seItem refrige rantia. dantia intus detinent materiam, &anxietates ob id ac languores cum periculo intendunt. Ipsum nitrum circumspecte usurpandum. In alba enim purpura &ubi malignitatis indicia, refrigerationes externae cum aestu subinde intercurrente, praestosunt, ab eo plane abstinendum. In rubra vero purpura, sive alba cum rubra coniuncta, ubi internus adest aestus, cum siti &pulsuum magnitudine, medicamenta diaphoretica leniter nitrata omnino accommoda. Nec non cereCerevisiae etiam potum nullus minus fert morbus quam visiae votum. purpura, eo quod multas impuras, crassas &heterogeneas partes in sanguinem &lympham invehit. Hinc ego quidem semper purpura laborantibus auctor sum, ut ab omni cerevisiarum genere abstineant &bibant decoctum ex radice scorzonerae, sarsaparillae &cichorii, cum rasura cornu cervi, hordeo mundo &pauxillo seminis foeniculi, vel anisi stellati.