# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 213

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/213

stat, eadem cum aestuoso regimine, in causa esse, quod ingruente primum novo hoc morbo, omnes fere perierint, quum iam sub temperata methodo plurimi evadant. Quin liberalior tantum infusorum & decoctorum calidorum potus, sudorem nimium movendo & serum plus justo exhauriendo, officit. Vbi vero motus est retrocessionis, vel haec iam facta, tum potus calidus praesentis efficaciae & moderata quoque expellentia inveniunt locum utique. §. III. Vicissim refrigerantia & intestinum motum nimis seItem refrige rantia. dantia intus detinent materiam, & anxietates ob id ac languores cum periculo intendunt. Ipsum nitrum circumspecte usurpandum. In alba enim purpura & ubi malignitatis indicia, refrigerationes externae cum aestu subinde intercurrente, praestosunt, ab eo plane abstinendum. In rubra vero purpura, sive alba cum rubra coniuncta, ubi internus adest aestus, cum siti & pulsuum magnitudine, medicamenta diaphoretica leniter nitrata omnino accommoda. Nec non cereCerevisiae etiam potum nullus minus fert morbus quam visiae votum. purpura, eo quod multas impuras, crassas & heterogeneas partes in sanguinem & lympham invehit. Hinc ego quidem semper purpura laborantibus auctor sum, ut ab omni cerevisiarum genere abstineant & bibant decoctum ex radice scorzonerae, sarsaparillae & cichorii, cum rasura cornu cervi, hordeo mundo & pauxillo seminis foeniculi, vel anisi stellati.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
