# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 214

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/214

Alvus in purpura nec nimis laxa, nec nimis stricta esse debet. Si enim diutius retinetur, morbus inde nanciscitur pabulum & longius extrahitur; si vero purgantibus, quin laxantibus omni virulentia destitutis, intempestive ducitur, materia per poros eliminanda revocatur & praecordiorum angustias, tormina & ardores in ventre, nauseam & stomachi subversionem inducit. Hinc in purpura tam idiopathica, quam quae aliis exanthematicis accedit, tanto magis maligna, al vum nec paullo ante, nec paullo post eruptionem irritare licet, sed quando vis morbi deferbuit & purpura Siccescere incipit. Neque tum vix aliud expedit remedium, quam clyster emolliens, injiciendus sub symptomatum remissione, quae plerumque matutino tempore maior, quam vespertino & nocturno. Sanguinis missio maxima cum prudentia instituenda. Nam in purpura alba & maligna, quam summa virium prostratio, cum largis sudoribus & debilitate ac frequentia pulsus, arguit, admittenda est plane non. Contra ea insigniter prodest, quin necessaria est in puerperis, quando lochiis retentis, symptomata purpuram comitantia ejus incursum nunciant; cito tamen administranda. Sic enim saepius observavi, summas praecordiorum anxietates, animi defectiones, laboriosam & anxiam spirationem feliciter fuisse sublata & mox summo cum levamine in universo corpore purpuram proripuisse; id quod pluribus docui & adstruxi in dissertatione de venaesectionis prudenti administratione pag. 18. sqq. VII. Quum porro vires plerumque hoc in morbo admodum sint prostratae & ad lipothymias propensio, summo omnino cavendum est studio, ne aeger ex lecto surgat, aut diutius erectus sedeat, quia facile sic obrepit animi defectio, & motu humorum ad interiora converso, exanthemata cum discrimine disparent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
