# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 216-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/216-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/216-2

OBSERVATIO. II. Tenera, sensibilis & ad iram proclivis femina, triginta annorum, sterile per decem annos duxerat matrimonium, sana tamen & vegeta. Quum vero maritus inopinata morte extingueretur tempore menstrui fluxus, substitit hic & misera tota luctui sese dedit, inquieta fuit, nec dormivit, nec appetiit. Paulo post horripilationem cum aestu persensit, nec non tremulam manuum & colli agitationem cum cynico spasmo oris, anxietatibus subinde affecta & lipothymiis. Datis antispasmodicis & antihystericis, conquieverunt tantisper haec symptomata, subinde tamen, licet mitius, repetentia, donec die tandem tertio, cum horripilationis & tractionis in cute sensu, sisim n coso. dotio de auiseto con puose punutea nilbs cin alba prodiret, alvo per aliquot dies ante & sub eruptione clausa. Interim spastica priora symptomata remiserunt, somnus vero non rediit, praetereaque perpetuus ad urinam fuit stimulus, quae tamen parce stillavit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
