Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 219
Unproofread scanNot analysed yet
Datis lemioribus diaphoreticis cum regimine temperate calido, die quarto erupit purpura, quinto &sexto die omnem corporis ambitum occupans, interspersa in pectore, manibus &abdomine rubrae alba. Asexto die alvus fuit adstricta &lochiorum fluxus substitit ad nonum usque. Hinc ad alvum solvendam &lochia revocanda data dosis pilularum Becherianarum, quae lenem fecit laxationem, &data altera dosi, lochiorum fluxus rediit cum magno foetore, sequuti sudores largissimi, acidi &foetentes ad diem usque undecimum, uriHis excretionibus solutus na quoque secessit graveolens. morbus, vires successive redierunt cum somno &aegra sanitatem recipit. Epicrifis. Omissa sub graviditate sanguinis missio in sanguineo hoc corpore feri &sanguinis impuri genuit copiam, ex qua purpura. Quia vero a lochiorum itemque alvi suppressione succorum impuritas aucta, optimo utique consilio, pilulae Beccherianae oblatae, quippe quae primo statim die in puerperio causam febris ac purpurae tempestive praedatae materiam &scindere solent. Vt adeo pateat: temperata laxantia in purpura non penitus esse reformidanda.