# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 219

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/219

Datis lemioribus diaphoreticis cum regimine temperate calido, die quarto erupit purpura, quinto & sexto die omnem corporis ambitum occupans, interspersa in pectore, manibus & abdomine rubrae alba. Asexto die alvus fuit adstricta & lochiorum fluxus substitit ad nonum usque. Hinc ad alvum solvendam & lochia revocanda data dosis pilularum Becherianarum, quae lenem fecit laxationem, & data altera dosi, lochiorum fluxus rediit cum magno foetore, sequuti sudores largissimi, acidi & foetentes ad diem usque undecimum, uriHis excretionibus solutus na quoque secessit graveolens. morbus, vires successive redierunt cum somno & aegra sanitatem recipit. Epicrifis. Omissa sub graviditate sanguinis missio in sanguineo hoc corpore feri & sanguinis impuri genuit copiam, ex qua purpura. Quia vero a lochiorum itemque alvi suppressione succorum impuritas aucta, optimo utique consilio, pilulae Beccherianae oblatae, quippe quae primo statim die in puerperio causam febris ac purpurae tempestive praedatae materiam & scindere solent. Vt adeo pateat: temperata laxantia in purpura non penitus esse reformidanda.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
