# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 221

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ONTRVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/221

Quo facto, protinus praecordiorum angor remisit, animi defectio cessavit, aegra ad se rediit, corpus totum calore & madore perfusum ac paullo post erupit copiosissima purpura, quae debito regimine & congrua medicatione ex voto persanata. Epicrisis. Fundatum quidem in experientia est, non tentandam esse sanguinis missionem, ubi purpurae eruptio instat, aut modo facta; dantur tamen casus, ubi summopere necessarium, ut hoc etiam tempore sanguis mittatur. Nonnunquam enim, lochiis restitantibus, aut parcius justo fluentibus, sanguis redundans, ob spasmos in abdomine, cum impetu urgetur & congeritur ad cor ac cerebrum, ibique atrocia & lethifera suscitat symptomata, quae perperam vulgo retrocessioni materiae exanthematicae tribuuntur. Hinc si per venaesectionem sanguis superfluus subtrahitur, cessant illico pathemata & liberiore ac aequabili facto circuitu, eruptio expedite succedit summo cum levamine. OBERVATIO. VII. Purpurata febris, novus & incognitus Veteriby morbo post Iudicium & consilium de quam circa annum AE. C. MD LII. Lipsiae primum coepit, suc praeservaticessive adeo vires sumsit & longe lateque processit, ut in pluone & cura rimis, Germaniae minimum locis, jam notus sit atque solennis. purpurae puQuo vero penetravit, haud exiguam primum edidit stragem erperarum. multumque negotii facessivit Medicis, priusquam ipsa edocerentur experientia, cuius esset indolis, quae ferret, quae non, in medicatione aeque ac regimine. Hinc saepius tam in quam extra Germaniam, Medici meum exquisiverunt judicium atque consilium, qualis sit incognitus hic morbus & quo pacto eidem feliciter occurrendum?

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
