# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 222-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, JVDICIVM CVM CONSILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/222-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/222-2

JVDICIVM CVM CONSILIO. Perscriptam morbi ignoti historiam curate & perlegi & expendi. Est autem is febris maligna miliaris, quae nostris in oris, inprimis Misniae tractu, a plurimis annis admodum frequens & puerperis saepius funesta fuit. Ante sexaginta circiter annos nostris pariter incognitus fuit hic morbus, primum Lipsiae observatus, ideoque κατʼ ἐξογὴν febris purpuratae Lipsiensis nomen obtinuit. Jam longius processit ac vires sumsit, ut non modo puerperae, sed & viri, inprimis tamen feminae, eodem crebrius decumbant, modo acute & brevius, modo longius, per tres, quin sex quandoque menses. Hinc in chronicam & acutam purpuram dispescitur. Illa quidem admodum molesta, sed non periculosa, nec febre stipata; haec autem semper febrem habet comitem, nec periculo caret. Periculum tamen in hac eo majus est, quo magis corpus quod corripit ex praegressa tempestatum diuturna insalubri constitutione, pravo victu & vivendi genere, nec non aliis causis vel debile est, vel impuris succis repletum. Et chronica illa etiam vehementius & diutius insistit, pro corporis in quod cadit dispositione. Dein purpura, vel rubra est, vel alba.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
