# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 223

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, JVDICIVM CVM CONSILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/223

Illa non tam malignae & deleteriae indolis, quam haec, quae, si, ut saepius evenit, aliis acutis exanthematicis febribus in fine accedit, mortem utplurimum infert. Causa huius tam sontici morbi maxima ex parte corruptae, vappescenti & corrosivae lymphae tribuenda videtur. Quando enim lympha in diverticulis & tubulis glandulosis stagnat & diutius subsistit, corrumpitur & acrem corrosivam indolem induit. Quae postmodum succis & sanguini insinuata & cum hoc ad partes nervosas delata, truculenta illa in purpura obvia pathemata inducit, anxietates praecordiorum, cardialgias, angores, inquietudines, dolores & tractiones in artubus, languores, respirationem difficilem, oppressiones pectoris, horrores, lipothymias, pruritus aliaque. Omnia tamen haec remittunt symptomata, si beneficio naturae materia acris Singulare autem habet ad corporis perficiem propellitur. hoc exanthema illud, quod admodum sit variabile, mox compareat, mox evanescat, & hinc symptomata jam leniora, jam graviora inferat. Chronicam purpuram observavi saepius in fseminis, quae antea fluorem album expertae, hunc subito siccarunt; disparente iterum, hoc repetente, purpura. Dein notavi, feminas, quibo post quinquagesimum annum menses emanserunt, purpuram crebrius incurrisse. Frequens quoque idem hic morbus omnibus, qui vitam colunt sedentariam, animi affectibus, ira praesertim ac terrore jactantur, lacticiniis, dulcibus & placentis delectantur, nec legitimum experiuntur alvi bebeficium. In acutis febribus, variolis & morbillis si alvus justo diutius adstricta, vel diarrhaea contingens subito sistitur; purpura subsequi solet, ob retentas acres, salsas, sulphureas sordes.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
