# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 225

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, JVDICIVM CVM CONSILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/225

Quando autem purpura adest, in curatione rite adornanda, ante omnia in lochia inquirendum, an recte & sufficienter secesserint? Quod si hoc non factum, post pediluvium, vena in pede secanda. Tum vitandus omnis calor, tam in regimine, quam medicatione; vitanda vero etiam refrigeratio & refrigerantia remedia, ipsoque nitro caute utendum, ac nonnisi ubi sanguis aestuat & pulsus celer. Alvus quoque nec nimis sit adstricta, nec intempestive, vel acrioribus irritetur. Inter medicamenta nulla magis proficua deprehendi, quam pulverem meum bezoardicum, praecitantem & liquorem anodynum mineralem, unacum pulvere castorino cinnabarino. Si pectus cum angore opprimitur, soleo liquorem anodvnum, tribus partibus, cum una parte spiritus bezoardici Bussii & dimidia parte essentiae castorei miscere, & alternatim propinare hunc pulverem: recipe pulveris Marchionis drachmam cinnabaris nativae praeparatae scrupulum, pulveris castorei grana X. M. f. pulvis, divitatur in doses IV. Loco potus ordinarii praebere suadeo decoctum ex rasurae cornu cervi, radicis scorzonerae, sarsaparillae, ana unciis binis, decoctis in quatuor aquae mensuris. Infusum thee autem liberalius bibere non conducibile, sed sufficit aliquot tantum patellas interdum sorbillare. Quod si demum alvus nimis sicca, enemate domestico, ex floribus chamomillae, sale communi & nitro cum decocto avenaceo, subducenda. Atque haec sunt medicamenta & haec est methodus, quibus ego per Dei gratiam multos purpura decumbentes fellciter sanavi. Quae rogatus candide sic exponere volui, debui, Halae d. X. Decembr. Anni C1ƆIƆCC XXIII. (Hossm. Sst. T. IV.) CAP. Sacr. I. Gag. X. De febre epidemicis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
