Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 231
Unproofread scanNot analysed yet
quod vero, si declinante morbo, undecimo, vel decimo quarto die, vel serius adhuc, cum magna anxietate, inquietudine, spirandi angustia, animi deliquio &extremorum frigore, accedit, eger ut plurimum, ob vires iam nimium fractas, succumbit. Exitus. Qui naturae &corporis robustioris, plebeii &vitae rusticae addicti, solo saepe convenienti externo regimine, sine singulari artificio, patienter exspectando tempus, melius &felicius evadunt, quam qui naturae sunt imbecillioris, animi meticulosi, vel moerore, curis aut intemperantia potus &ingluvie, desidia quoque, aut nimia mentis fatigatione, corpus reddiderunt morbidum &imbecille. Mali porro ominis effusae excretiones ab initio statim &extra dies criticos, per sudorem, alvum &urinam quoque. Qui autem occumbunt, inslammatione meningum, sive phrenitide, vel faucium &oesophagi, ex aphthis, vel ipsius stomachi, pereunt. Sanguis qui his in febribus extrahitur, conspicuum monstrat vitium &vel valde fluidus &serosus, rubicundus, vel etiam nimis crassus &nigricans, comparet.