# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 231

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/231

quod vero, si declinante morbo, undecimo, vel decimo quarto die, vel serius adhuc, cum magna anxietate, inquietudine, spirandi angustia, animi deliquio & extremorum frigore, accedit, eger ut plurimum, ob vires iam nimium fractas, succumbit. Exitus. Qui naturae & corporis robustioris, plebeii & vitae rusticae addicti, solo saepe convenienti externo regimine, sine singulari artificio, patienter exspectando tempus, melius & felicius evadunt, quam qui naturae sunt imbecillioris, animi meticulosi, vel moerore, curis aut intemperantia potus & ingluvie, desidia quoque, aut nimia mentis fatigatione, corpus reddiderunt morbidum & imbecille. Mali porro ominis effusae excretiones ab initio statim & extra dies criticos, per sudorem, alvum & urinam quoque. Qui autem occumbunt, inslammatione meningum, sive phrenitide, vel faucium & oesophagi, ex aphthis, vel ipsius stomachi, pereunt. Sanguis qui his in febribus extrahitur, conspicuum monstrat vitium & vel valde fluidus & serosus, rubicundus, vel etiam nimis crassus & nigricans, comparet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
