Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 235
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE CVM METHODO MEDENDI SPECIALI. Aximum periculosis hisce febribus rite medendi mo-Regimen sit mentum, regimine continetur congruo. In hoc pri-temperatum mum est, ut aeger semper in aequali &temperato calore de &aequale. tineatur per totum morbi decursum. Sub nimio enim aestu dissolutorius in sanguine motus magis intenditur, alvus siccatur, anxietates augentur, impuri &salsi acres humores acuuntur, vires exhauriuntur, sudor fit justo copiosior &cito nimis majorique copia, sine emolumento, ad cutem propelluntur exanthemata. Frigore autem improvide admisso, praesertim ad pedes, perspiratio facile cohibetur, maculae &exanthemata retroaguntur, tormina in ventre &diarrhoeae cum singultu inducuntur &criticae evacuationes turbantur. Et ab inaequali regimine ac subita aëris calidi in ftigidum, vel contra mutatione, eadem fere, quam ex frigido accidunt incommoda. Interim quia aer impurus continuo haustus inspiratione, viribus infensissimus, cavendum, ne aeger in humiliori conclavi vapido aëre pleno decumbat, sed aer potius morbidis exhalationibus foetus, provide emittendus &purus admittendus. Dein summo providendum est studio, ut corpus in Perspirgulo custodiatur. aequali semper maneat perspiratione &quo cutaneum cribrum, in his morbis admodum sensibile, cuius tamen beneficio optime materiae peccantis secretio fit atque excretio, in aequabili semper servetur tono. Hinc fugiendae omni modo mutationes linteaminum, indusiorum &stragulorum, nec non transitus ex uno lecto in alterum.