# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 243

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/243

Calor porro utplurimum visus remissior & minor, sitis quoque non adeo magna & urina sanorum simillima, sed vigilia, aut in aliis somnolentia, perstitit continua. Quoad temPro temperamentorum tamen aetatumque diversitate peramenta nec non rerum externarum accessione, discreparunt symdiversa. ptomata. In sanguineis confusus & inconstans fuit decursus, dorsi autem dolor major, anxietas praecordiorum gravior cephalalgia acutior, cum faciei & oculorum rubore, vigilia & delirio, maculae etiam rubrae affatim in iis fuerunt conspicuae. Qui sanguinem mobiliorem & biliosum aluerunt, sub strictiori corporis habitu, majorem experti sunt ardorem externum, vigiliam cum aestu, corporis jactatione & inquietudine; accessit etiam in his loquacitas, faucium inflammatio, delirium, oculis simul protuberantibus, ferocibus Qui laxiorem & obesum corporis atque splendentibus. gesserunt habitum, cum sanguine copioso, sero viscido scatente, non adeo mordaci calore, nec siti, nec inquietudine affecti sunt, sed somnolenti, debilissimi & morose taciturni jacuerunt. Somnus vero utplurimum fuit turbulentus, variisque absonis insomniis interturbatus, a quo male habuerunt & expergefacti leviter utplurimum delirarunt. In melancholicis similia observata symptomata. Quoad excretiones etiam diversa annotata phaenome nec non excretiones & na. In nonnullis per totum morbum diarrhoea moderat: quidem dineque insalutari spumosa & variegati coloris secesserunt. arrhocas. Plurimis accidit id circa dies criticos, septimum, à nonum, undecimum, vel decimum quartum, cum copioso sudore, ac critica quam maxime salutaris fuit excretio. Quin, non tantum hoc tempore, sed & alio, quo similes continuae putridae febres grassatae, notavi, semper magis e re aegrorum fuisse, quando alvus lubrica & fluxa, quam si obstructa. Tum enim majores anxietates, cephalalgiae, inflammatorii faucium affectus, vel purpura alba, cum vitae discrimine succesferunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
