Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 245
Unproofread scanNot analysed yet
Conatus autem ad vomendum fuit frequentior, praesentim post assunta medicamenta, vel quando aegri ante morbi insultum gravi terrore perculsi, aut in principio emeticum assumserunt validius. In nonnullis peculiare hoc funesti ominis symptoma visum, quod liquidum assumtum &in stomachum delatum, accedente leviore corporis commotione, vel erectione rantum, iterum in os cum murmure ac borborygmo ascenderit, ac limpidus humor, Vidi inprimis hoc duo fere cochlearia complens, eructatus. cum singultu per aliquot dies in viro honorato, in quo institura post mortem sectione, hepar in concava parte plane putridum, nigrum, instar picis, nec non in diaphragmate, duodeno &parte pylori, sphacelosa comparuit corruptio. Exanthematibus quidam plane caruerunt, quidam con Et exanthefertim obsessi. Haec in nonnullis antequam lecto affigeren mata. tur, quum adhuc nonnisi de languore conquerentur, inter initia statim comparuerunt, minus fausto eventu. In aliis circa diem septimum, vel nonum in conspectum prodierunt, bono cum omine. Occuparunt autem utplurimum collum, dorsum, femora, parcius abdomen pedes &manus, rarius etiam faciem, in uno tamen circa frontem, tempora &mentum rubcundae admodum conspicuae fuerunt maculae petechiales. Meliores fuerunt parvae &rubrae, peiores magnae, lividae &ad viridem, vel violaceum colorem accedentes. Praeterea in iis, quibus alvus tensa erat &dura cutisque sicca &arida, nono inprimis, vel decimo morbi die, quum petechiae disparere inceperunt, maximis cum anxietatibus, extremorum refrigeratione summaque virium &animi defectione, successit exanthema pessimi moris miliare, purpura nempe alba, multosque tam antequam prodiret atrocissimis symptomatibus, quam etiam postquam prodiisset; ob vires penitus jam fractas, interfecit.