Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 247
Unproofread scanNot analysed yet
Vsus vero ciborum liberalis, etiam nutrientium &jusculorum sic dictorum confortantium, particulis oleosis alibilibus foetorum, praesentissimum attulit damnum, inprimis circa dies criticos in statu morbi, aut praesentibus evacuationibus criticis, &inde mox maior virium jactura cum excretionum turbatione inducta. Quin novi, largiorem ciborum solidorum declinante morbo usum, gravem peperisse recidivam. Nihil autem fere magis nocivum fuit, quam situs erectus. De quo quidem silent practicorum libri; ego vero non tantum in hoc, sed &aliis malignis &acutis exanthematicis morbis notavi multoties, quod si aegrotantes diutius corpus in erecta servarint statura, sive surgentes, sive in lecto sedentes, vehementia morbi mirifice increverit, quin ipsa mors exceperit. Inde enim illico summa affecti debilitate &animi quasi deliquio, anxietate praecordiorum, extremorum frigore &maculae in cute conspicuae evanuerunt, cum vitae periculo. Neque hoc, uri vulgo creditur, ob admissum frigus accidit, sed iis etiam, qui in calore detenti &ab omni frigoris accessu probe sunt defensi, ob languidiorem sanguinis ex corde perpendiculari via ad caput pulsum. Ex medicamentis alexipharmaca, salia volatilia, bezoardica calida &spirituosa, licet ceu efficacissima vulgo commendentur, plus damni, quam emolumenti attulerunt praefertim liberalius &cum calido regimine exhibita. Dissolutionem enim sanguinis elementorum promoverunt &ob id maiorem petechiarum fecerunt copiam; vel cephalalgias etiam, anxietates, inflammationes, vel etiam sudores copiosos, suscitarunt. Quin novimus his ad praeservationem eum regimine assumtis, mox ipso contagio corpus fuisse affectum. Fuit tamen, ubi haec volatilia alexipharmaca analepticis mixta, moderate &caute usurpata, opem tulerunt egregiam, tum nempe, ubi ex macularum retrocessione, vel corporis, sive ex terrore sive ex frigoris externi admissione, aut statura erecta, refrigeratione, anxietates &debilitates infensissimae subsequutae. Suasimus etiam moderatum horum usum statim in principio, quum circulatio sanguinis adhuc in vigore esset, quo ed by C Dic quo magna materiae peccantis portio cum fructu dissipata.