# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 248

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/248

Sudoriferum tamen non simul injunximus regimen, nec iis Neque minus eo usi sumus in plethoricis & cacochymicis. tempore, quo crisis institit, vel etiam jam adfuit, bezoardica volatilia in moderata dosi, criticas evacuationes, debilem & languidum motum resuscitando, egregie secundarunt. Cauti tantum fuimus & parci, ne nimios sudores efficeremus & ad lentas febres induceremus dispositionem. Sanguinis missio ad arcendum morbi incursum proficua observata, in corporibus plethoricis & quibus sanguinis evacuationes tam spontaneae, quam artificiales consuetae. Contra ea, quando jam debilitas & virium prostratio insignis adfuit, minus feliciter cessit venae sectio. Non enim putredinem tollere apta fuit, sed corpora inde magis potius debilitata, ut morbo superando facta imparia. Vomitoria lenia in iis, quibus prima corporis regio vitiosorum humorum copia obsessa, praeservationis ergo ante insultum morbi, opem tulerunt exoptatam. Novi etiam ipso in morbi principio eadem profuisse, verum circa morbi progressum ac statum, continuum vomendi desiderium, nauseam, ardorem circa regionem cordis & anxietatem cardialgicam suscitarunt, vel potius hisce malis praebuerunt causam Veficatoria ab aliis nobis eximie laudata, in statu morbi, ubi delirium, vel sopor & convulsiones aegrum afflixerunt, cervici admota. Opiata omniaque soporifera rejecimus, propter pulsum debilem & motus vitales jam languentes, quippe quae vires magis debilitando & excretiones retardando, majorem efficiunt malignitatem & ad mortem aditum parant placidum quidem, sed certum. Materia vero eorum, quae a nobis usurpata & salubria deprehensa, fuit haec: ex aquis; florum sambuci, acaciae, tiliae, ulmariae, rosarum, herbae scordii, scabiosae, cardui benedicti; ex sirupis: acetositatis citri, granatorum, cum iulepo rosarum; ex pulveribus: mater perlarum, antimonium diaphoreticum, lapides cancrorum, succinum, terra figillata, cornu cervi ustum, philosophice praeparatum, nitrum purum; ex alexipharmacis: camphora, essentia & extractum scordii, vincetoxici, mixtura simplex, spiritus & tinctura bezoardica; ex acidis: spiritus vitrioli philosophicus & nitri dulcis; ex humectantibus: decoctum scorzonerae, rasurae cornu cervi, item gelatina cornu cervi; ex analepticis: aqua florum aurantiorum, oleum citri recens cum saccharo, confectio alkermes, de hyacintho, balsamus noster vitae externe; ex antispasmodicis: essentia castorei, cinnabaris, spiritus cornu cervi succinatus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
