Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 257
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem memorabile omnino quod venaesectio etiam in principio administrata noxam potius quam opem attulerit, quae alias non tam facile in robustis hominibus, ut militibus, nocet. At quum à transpiratione prohibita &retentione excrementorum, quae per cutim difflantur, primos malum traxit natales, aliquot jam septimanis languor &ciborum ante invasionem febris inappetentia adfuit, facile constat, sanguinis missione imbecillitatem adauctam, perspirationem vero magis imminutam fuisse, quod utrumque non potuit non cum damno accidere