# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 257

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/257

Tandem memorabile omnino quod venaesectio etiam in principio administrata noxam potius quam opem attulerit, quae alias non tam facile in robustis hominibus, ut militibus, nocet. At quum à transpiratione prohibita & retentione excrementorum, quae per cutim difflantur, primos malum traxit natales, aliquot jam septimanis languor & ciborum ante invasionem febris inappetentia adfuit, facile constat, sanguinis missione imbecillitatem adauctam, perspirationem vero magis imminutam fuisse, quod utrumque non potuit non cum damno accidere

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
