Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 258
Unproofread scanNot analysed yet
res, a quibus motus vitam sustinentes pendent, &celerite:, &graviter, pessundant ac destruunt. Demum, non secus ac maligni homines, mitem prima facie exhibent indolem medicosque cum adstantibus, ac si catarrhales tantum essent, saepe decipiunt, postea vero pernicialem effectum tanto majori exserunt vehementia. III. His tamen indiciis deleteria indoles morbi cognoscenda. Ab initio statim aegri conqueri solent de virium summa prostratione atque debilitate, ut erecti vix consistere, vel pedibus incedere queant, sed mox animo deficiant, quum in aliis continuis &acutis morbis demum in statu &vigore ejusmodi imbecillitas observetur. Caput ab initio valde dolet, fervet, cum torpore, animus illico dejicitur, auxius &solicitus est ac salutis spem abjicit, pessima quaevis ominatur. Assidua urget vigilia, nec ullus reficiens adest somnus, appetentia plane perit, faciei vigor intercidt, pulsus languidus, parvus &inaequalis micat, decubitus in lecto insolitus est atque incompositus, membris quasi convoluris &corpo ehuc &illuc jectigato, pectoris est oppressio, quandoque cum tussi sicca, musculorum fibrae undulatorio quasi &tremulo motu convelluntur tendinesque contrahuntur atque subsultant. Plures nec de siti, nec aestu, nec dolore, nec anxietate queruntur, &asseverant potius, nihil mali se persentire, praeter languorem &somni defectum. Urina primum mingitur utplurimum tenuis sanoQuarto, quinto vel etiam septimo die in rum simillima. conspectum prodeunt maculae, in dorso potissimum &lumbis plus minus copiosae, varii subinde coloris, plerumque tamen sine levamine, ideoque symptomaticae magis, quam criticae. Exanthemata veteres generali denominatione has dicunt maculas. Latino ab Italis idiomate pedicularium petechiarum &petechialium nomine efferuntur, a voce pedechio, pulex, quia pulicum morsus figura aemulantur; a Gallis ob colorem purpureum, purpuratae; ab Hispanis taberdillo, a colore ex flavo mbro; à Germanis lenticulares, propter lenus quam referunt figuSace. I. CaP. XI. De febribus petechialibus veris. figuram &colorem, aut puncticulares, vernacula die RehFiecke. Hungari vero propter gravem capitis dolorem &delirium complicatum nominant Germana voce die hitige HauptKranckheit.