# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 260

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/260

porem, quo etiam sana corpora inficiuntur, ejus naturae esse atque potentiae, ut non modo sanguini aliisque humoribus putredinosam successive inducat fermentationem, sed & immediate ad interiora cerebri nervearumque partium pervadat fluidumque ibi corrumpat subtilissimum, ex eo planum sit, quod suscepto ipso, illico vires tam naturales, quam vitales & animales languescere incipiant omnes, in perfecte sanis corporibus, salva adhuc sanguinis & humorum crasi & a corruptione immuni. §. VII. Hoc virulentum multiplicativae indolis miasma, corpus n corpus delatum. maxime subit per nares, fauces & bronchia. Nam nullibi tam aperti minusque tecti discurrunt nervi ex prima & secunda conjugatione, ac in narium cavo. Hoc igitur dum pertransit cum aere vectus deleterius vapor, non mirum est, eundem immediate, proxime & intime pertingere ad nervos ipsumque cerebrum & infectos ea propter mox temulentia, capitis torpore, virium languore, nec non vertigine affici. Maxime omnium vero commiscet sese salivali latici contagiosum miasma & cum hoc descendit ad ventriculum, qui etiam, ceu pars nervosa, primam fere sedem praebet contagiosis hisce febribus. Hinc in ventriculo & praecordiis primum se prodere solent prava symptomata, nausea scilicet cum vomendi conatu, alvi frequens eum torminibus dejectio, vel etiam fortis adstrictio, ciborum fastidium, anxietas praecordiorum, cardialgia, das Ebelseyn & frequens copiosae lymphae ex stomacho eructatio. Hinc testantur observationes anatomico practicae, in his febribus defunctis ventriculum maxime omnium sphacelosa corruptione affici. Dum vero miasma hoc & salivae in ore & liquori menstruali gastrico & pancreatico in stomacho nsceSucr. I. CAP. XI. De febribus petechialibus veris. scetur, multum eius vis propagativa & multiplicativa intenditur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
