# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 263

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/263

Per ipsam certe experientiam uberius constat, phlegmatico-sanguiueos, habitus corporis laxioris & spongiosioris, animo meticulosos & anxios, quorum vires luxuria, ingluvie alimentorum valde incongruorum, ebrietate, venere, fame, diuturna moestitia, vigiliis, laboribus, haemorrhagiis, fractae atque exhaustae, facilius & crebrius gravi hoc morbo prehendi, & difficulter quoque evadere, nullam aliam ob causam, quam quod ipsorum corpora impura atque debilia ad putredinem ac corruptionem admodum proclivia. Neque minus de feminis cachecticis, mensium suppressione laborantibus, item de lue venerea vel minimum hujus reliquiis affectis novi, quod ex facili corripiantur, sed aegerrime emei gant. §. XII. Quae quum ita sint, in proclivi sane est judicare, quare Hinc in castris & locicontagiosae hae febres in militum castris quam maxime cirpublicis facumeant & ob id castrenses appellari soleant. In castris enim omnes quas enumeravimus huius morbi causae fere conveni miliares. unt. Ibi quippe milites aeris humido calidi & postea humido-frigidi experiuntur injurias, sub dio dormiunt in locis uliginosis, humidis saepe atque palustribus, excrementa animantium & hominum passim non desunt, nec tamen vento ob circumductum vallum aditus ad dissipandos foetidos halitus patet, cibis vescuntur incongruis, nonnunquam plane corruptis, semicoctis, aquas quoque stagnantes & putres bibunt, fame & vigiliis corporis robur atterunt. Hinc quando ex laborioso & difficili hoc vitae genere in hibernia concedunt, corporaque quieti dant ac ciborum copia onerant, corruptio interna sensim contracta adeo demum increscit, ut apertius in capitalem hunc morbum erumpat isque ob id frequentior in hiberniis, quam castris observetur. Eandem fere ob rationem malignis contagiosis ejusmodi morbis, pauperes, in tenebris & coeno versantes, aere fruentes in angustis tuguriolis vappido minusque puro, frequentius afficiuntur, quam opulenti, quibus unctius vivendi genus & sanitatis regulas quoad aerem & yictum Sacr. I. CAP. XI. De febribus petechialibus veris. Idem evenit in nosocomiis, orphavictum observandi copia. notropheis & ergastulis publicis, ubi plures simul conversantur, & vitam colunt inopem, corpus ad concipiendum contagium disponentem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
