# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 264

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, PRAESERVATIO ET CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/264

PRAESERVATIO ET CVRATIO CVM OBSERVATIONIBVS CLINICIS. Curatio quidem harum exitialium febrium, tam ratione! indicationum, quam regiminis, remediorum, medendique rationis, nec non observationum practicarum, convenit utique, cum iis, quae capite antecedenti de febribus petechizantibus fuse satis tradidimus, lut supervacaneum eadem heic etiam exponere foret. Sed longe magis a perito Medico petendum consilium ad arcendum ejusmodi morbum, quippe quod multo tutius, multoque certioris effectus ipsa curaPraecipuum vero spraeservationis momentum in eo tione. quam maxime consistit, ut insalubri ad ingignendos mali moris morbos apto anni tempore, solicite evitetur aer vaporibus & exhalationibus noxiis foetus & vivida, elastica expansione destitutus. Quum dein sub ejusmodi aeris constitutione corpora jam tum admodum debilia & ad morbos contrahendos disposita sint, expedit omnino, temperare sibi ab omnibus, quae viribus adversa languidioresque faciunt excretiones, animi scilicet vehementes commotionibus, moerore, terrore, cura, impensioribus meditationibus, vigiliis protractioribus & nimia venere, item corporis refrigeratione, praesertim noctu, cum leviori tempestate frigidiuscula vestitu. Porro praescindendus curate cruditatum prima in regione proventus, abstinendum ab ingluvie tanto magis insaluorium, a crapula, continua tabaci fumigatione & effusiori potus coffec usu, qui sicuti ventriculo, ita longe minus nervosis partibus & mixturae succorum vitalium amicus est. Vt demum aer purus & saluSucr. I. Car. XI. De febribus petechialibus veris. 265 salubris hauriatur studendum, & fugienda ob id loca humiliora, in quibus aer facile fit vappidus, nec non aedificia quae ventorum perflatui minus patent, ac praeterea nimia humiditas accenso igne & suffimigiis ex mastiche, succino, baccis juniperi, corrigenda. Inter praesidia porro, quae ad declinandos hos morbos Vinum optivalent, ego quidem spraestabilius novi nullum, conveni-mum praeserenti & moderato vini optimae notae, & quidem Rhenani, usu. vativum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
