Latin
PRAESERVATIO ET CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 265
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quippe mane, vel etiam inter cibos quotidie potum modice, vires mirifice reficit &sustinet, sanguinis progressum cum excretionibus promovet, ciborum digestionem juvat, ac optime putredini ac corruptioni resistit, praesertim quando moderatior etiam corporis motus &alius diluens potus simul conjungatur. Ego sane longiori experientia edoctus, id pro certo affirmare possum, grassantibus populariter morbis ab aeris constitutione humida, eos, qui exquisitam victus rationem tenuerunt "idie moderate bono vino usi, incommodi sensisse nihil. Ipsa etiam in pestilentia ex praestantissimis praeservativis vinum esse testantur, qui ex instituto de eadem scripserunt. Quin in petechiis quoque, vinum postremis diebus facta crisi debito modo potum, vires dejectas erigendo &cuticularem excretionem secundando, omnia fere alia auxilia superare assevero. III. Ipsa autem in curatione ex omnibus remediis statim in Acida proprincipio optimam opem conferunt acida, maximeque suc- sunt. cus citri, ptisanae potandae ad extinguendum calorem &arcendam putredinem inditus, item acetum vini, sive simplex, sive destillatum, mixturis ex aquis &pulveribus fixioribus diaphoreticis nuptum. Praeter haec conducunt, quae vires servando salivalem etiam laticem colliquant &pectus ab infarctu liberant. Id enim ego &celeberrimus olim Erfurtensis Professor, Cramerus, quem Praeceptorem colui insignem, observavimus, non facile quempiam his in morbis decedere, (Hoffm, Syst. T. IV. cui 266 Scer. I. Car. XI. De febribus petechialibus veris. cui saliva &sputum liberius fertur. Quam ob rem idem hic in arte exercitatissimus vir frequentissimo in usu habuit mixturas alexipharmacas, quas ingrediebatur, cum aceto destillato, vel aceto scordii, cinnabaris, interdum bezoardicum minerale &oxymel squilliticum. Contra ea pessimus omnino Practicorum mos est, in principio statim volatilia, bezoardica &sudorifera cum regimine calido &infuso theiformi fervente exhibere.