Latin
PRAESERVATIO ET CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 268
Unproofread scanNot analysed yet
Experientia enim sum edoctus, post venaesectionem, vel plane non corripi, vel lenius aegrotare &facilius convalescere. sanguinis subtractionem passos, quam non expertos. §. VII. Id vero omnibus curate tenendum: quod tam sub, quam declinante hoc morbo, stomachus valde Inaguescens non alimentorum, multo minus insalubrium, praesertim carnium mole sit onerandus. Est hoc familiarissimum, vulgo hominum plebejorum inprimis, praejudicium, ut credant vires cibis esse reficiendas. Sed ipsum hoc est una ex praecipuis causa, quod aegri in portu sese jam constitutos censentes, saepius naufragium faciant, recidivante priori, cum majori vitae periculo, vel superveniente alio novo morbo.