# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 269

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/269

Ego juvenis adhuc Medicus provincialis a Serenissimo Electore Brandenburgensi Friderico Wilhelmo constitutus ibi, feci quod muneris postulavit ratio, decumbentes passim visitavi, in morbi hujus maligni statum inquisivi & operam contuli omnem, ut pro mea tunc scientia pernicialem hunc morbum congruis praesidiis oppugnarem & ne latius progrederetur, praecaverem. Excurri igitur & potissimum in praefectura Schlusselburg, plus quam centum hac febre laborantes offendi, in quibus praeter summam virium prostrationem & consueta alia malignarum symptomata, peculiare fuit, quod plurimi statim in principio atroci & diuturnacephalalgia, in sincipite inprimis, cum vertigine, oculorum rubore, oblivione ac postea delirio, afficerentur; conquerentes simul de magno tinnitu & sufurro aurium. Quidam de raucedine, pectoris infarctu, faucium ardore & salso catarrho conquerebantur. Quibus mox corpus petechiis lividis & flavescentibus obfessum, moriebantur omnes, cum iis qui incongruo vel nimis calido, vel nimis frigido, regimine excepti & a balneatore alexipharmacis, expellentibus & theriacalibus usi fuerunt. In quibusdam tanta erat corruptionis vehementia, ut aegri surgentes & in pavimento frigido ambulantes aliquandiu, funestum in plantis pedum nanciscerentur sphacelum, uti in duobus vidi. Qui autem paucas, & rubra habuerunt maculas, nec non ex plebejis, qui nec medico, nec medicamentis usi, ac minus meticulosi, solo regim ne temperato, & potu seri lactis, vel decimo quarto die, remittente symptomatum vehementia, vel per largos & frigidos valde debilitantes sudores, vel per diarrhoeam sunt judicati. in bonis fuit status surdaster circa declinationem accedens & aliquandiu persistens. Qui evaserunt vix intra aliquot menses ad perfectam sanitatem redierunt. In plurimis restitit tumor pedum, vel etiam abdominis, cum lenta febre & appetitus dejectione. Quidam diu stupidi & obliviosi manserunt. Nec defuerunt, qui, praesertim si caput frigidiori aurae nimis cito exposuerunt, post morbum gravitate capi270 SET. I. CAP. XI. De febribus petechialibus veris. capitis & difficultate auditus affecti sunt, quin nonnulli faIn pago, cti sunt & manserunt per totam vitam surdi. Raden dicto, eodem morbo infecto, commorabatur destillator quidam Chymicus, iqui gloriabatur summo se cum instillatis in mensuram aquae pufructu uti spiritu nitri rae, vel cerevisiae Mindensis levis, quinquaginta ad manifestam usque aciditatem guttis, dato postea liberaliter tepido potu hoc medicato.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
