Latin
METHODVS MEDENDI SPECIALIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 27
Unproofread scanNot analysed yet
dum tum etiam apotione, praesertim frigida, licet sitis ipso sub frigore praesto sit. Increscente vero sensim aestu eoque ad vigorem deducto, petum utique, &quidem sufficientem, paebere decet, non tamen magnis haustibus, sed crebrius interpolatis, studendo simul, ut palato non sit ingratus. Propinanda hinc quae supra commendavimus decocta &infusa, &quae maxime accommoda ptisana, seu decoctum hordei, cum scorzonera, adiecto limonum, uel rubi idaei sirupo, nec non spiritu nuri dulci &oleo de cedro. Ad aestum quoque &sitim extinguondam ex usu est pulvis temperans, ex duabus lapidum cancrorum &una nitri parte, repetito cum ptisana exhibitus. &extra paErumpens remittente aestu &soluto paroxysmo mador. roxysmum? vel etiam fudor, tam lecti &hypocausti temperie, quam internis quoque adminiculis blande proritandus, eumque in finem, praeter iam memorata, egregii usus infusum theiforme ex herba scorzonerae, herba scordii &corticibus citri. Postquam vero febris penitus deferbuit, corpus ab omni tam interna, quam externa refrigeratione defendendum, &curandum potius, ut in iugi servetur perspiratione, quod impetratur accommoda exercitatione &crebriori potuum calidorum usu