# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 27

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, METHODVS MEDENDI SPECIALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/27

dum tum etiam apotione, praesertim frigida, licet sitis ipso sub frigore praesto sit. Increscente vero sensim aestu eoque ad vigorem deducto, petum utique, & quidem sufficientem, paebere decet, non tamen magnis haustibus, sed crebrius interpolatis, studendo simul, ut palato non sit ingratus. Propinanda hinc quae supra commendavimus decocta & infusa, & quae maxime accommoda ptisana, seu decoctum hordei, cum scorzonera, adiecto limonum, uel rubi idaei sirupo, nec non spiritu nuri dulci & oleo de cedro. Ad aestum quoque & sitim extinguondam ex usu est pulvis temperans, ex duabus lapidum cancrorum & una nitri parte, repetito cum ptisana exhibitus. & extra paErumpens remittente aestu & soluto paroxysmo mador. roxysmum? vel etiam fudor, tam lecti & hypocausti temperie, quam internis quoque adminiculis blande proritandus, eumque in finem, praeter iam memorata, egregii usus infusum theiforme ex herba scorzonerae, herba scordii & corticibus citri. Postquam vero febris penitus deferbuit, corpus ab omni tam interna, quam externa refrigeratione defendendum, & curandum potius, ut in iugi servetur perspiratione, quod impetratur accommoda exercitatione & crebriori potuum calidorum usu

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
