# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 270

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/270

Nec contemnendae virtutis deprehendi hoc experimentum, quo in aliquibus fluxus alvi cruentus quandoque suscitatus, non sine levamine cephalalgiae aliorumque symptomatum, tantum quod qui eodem servati, paullo diutius imbecillitate ventriculi & intestinorum laborarunt, cachectici quasi facti, demum tamen etiam congruis remediis ad sanitatem traducti. Ego vero ad praescindendum ulteriorem contagii progressum, iis, qui nobilioris fortunae & conditionis erant, praeter moderatioem & temperantiam, in victu, regimine & animi affectibus, & vitanda refrigeratione, suasi moderatum vini boni usum. Qui sanguine crasso & gravi abundarunt, uti Westphali ob victum durum & crassum fere omnes, his sanguinem subtrahere jussi, & mane alternis diebus assumere dosin tincturae bezoardicae, vel pulveris bezoardici, exspectando postea sub temperato calido regimine cuticularem excretionem auctiorem. Quae etiam tam in locis infectis, quam alibi versantibus, egregie profuerunt. Ceterum sanos ab aegrotis, quantum fieri potuit. separari jussi: pro medicina pulverem ex cornu cervi usto & lapidibus cancrorum leniter nitrosum, cum pauxillo camphorae cum roob sambuci, aqua & aceto vini singulis fere assumendum ordinavi: qui in primo morbi insultu saepius usurpatus alios statim a morbo liberavit. Epicrisis. Nulla fere regio tam ferax morborum acutorum & praesertim febrium catarrhalium mali moris atque petechialium, quam Austria & Pannonia. Vnde etiam peculiare & grave hujus morbi genus Hungarica κατ ἐξολὴν febris, audit. Evenit Secr. I. CAP. XI. De febribus petochialibus veris. 272 nis autem hoc plures ob rationes. Aestus interdiu his in regionibus est intensior; etiam autumno, & vina ob id generosa admodum & dulcia facit, noctu vero succedit algidior aura, & ob excessivam hanc subitam coeli mutationem potissimumque quae per cutis poros excretio salutifera, succedit, mirifice turbatur ac intercipitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
