# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 272

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/272

quoque largimur, quod sudor frigidus qui internae visceris cujusdam inflammationis, vel sphacelationis comes & tantum particularis est, internis calentibus & externis frigentibus, plerumque sit funestus. Sed longe aliam ejus frigidi sudoris esse rationem, qui a defectu caloris & virium prostratione oritur, docet experientia. Luculentum hanc in rem est testimonium Raygeri in schol, observ. Spindleri obs. XCV. sic habens: vicissim saepius & ego in morbi declinatione post XIV. dies viribus bene. constitutis & rite se habentibus, reliquisque bonis signis apparentibus, in calido corpore frigidos observavi sudores, post febres acutas & malignas bene judicatas, cum allevatione magna erupisse & ultra XXIV. horas durasse. Quanquam autem hujus generis sudores non ad mortem tendant, magnam tamen dissipationem caloris & virium indicant. Hinc si unquam, certe tunc succurrendum analepticis, diaeteticis aeque ac pharmacevticis, corpus crebrius linteis calidis detergendum & fricandum, quo per externa internus calor excitetur, nec aeger in limine recuperandae sanitatis constitutus deficiat. Vicissim in pessimis signis fuerunt sudores ab initio & per totum morbum effusius manantes, cum urina perpetuo tenui & copiosa. Hae enim symptomaticae sunt excretiones manifestumque praebent indicium colliquationis & dissolutionis elementorum sanguinis mixtionem constituentium. Et secedente tam copiose sero crassior evadit cruor & ad cerebrum delatus, in vasis meningum capillaribus facile stagnat & inflammationem inducit. Quod praeterea spiritus nitri crebro & liberaliter in aqueo vehiculo datus, quibusdam eximie profuerit, partim acido tribuendum, quod putredini resistit optime, partim stimulo quem intulit intestinis, quibus vellicatis sanguinis & humorum impetus a capite ad inferiora vocatus & alvi fluxus cum cuphoria proritatus. Sed longe tutior clyssus antimonii sulphuratus, cum diluente tenui potu sufficienti copia exhibitus, quem SEcr. I. CAP. XI. De febribus petechialibus veris. quem ego, ceu praestantissimum auxilium, deprehendi & commendo. Ceterum invadentibus exitialibus hisce morbis, id potissimum perito agendum est Medico, ut propagationem & progressum contagii tempestive antevertat. Etenim longe facilius est, corpora ab insultu harum febrium defendere, quam infecta & oppressa persanare. Ac nisi peculiare beneficium naturae in curatione concurrat, omnia frustra molitur Medicus, quantumvis doctus atque peritus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
