# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 275

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/275

Successive tamen convaluit, terreorum bezoardicorum & absorbentium cum succo citri & aquis diapnoicis & analepticis usu ac potu ptisanae. Epicrisis. In virgine hac orta febris sine contagii suspicione. Sed docet omnino experientia, corpora valetudinaria, imbecilliora & ubi impuritas ex mensibus retentis, gonorrhea, vel lue venerea in sanguine & succis lymphaticis restitat, facile corripi grassantibus ex communi aëris insalubris vitio morbis & promte quoque suscipere contagium, quod nihil metuentibus a Medicis, Chirurgis & assistentibus contagiosis morbis decumbentibus, affertur. Quod autem ab initio statim exquisitus & continuus capitis adfuit dolor, cui deinde delirium cum convulsionibus epilepticis junctum, id procul dubio ob debilitatem capitis ex perpesso erysipelate exulcerato factum. Dein frequentioris etiam experientiae est, contagiosis morbis defunctorum consanguineos, sola saepe animi perturbatione ac moestitia diuturna, in eundem incidere morbum. In his vero a sanguinis missione, nisi corpus sit eminentius plethoricum, merito abstinendum, item a valide commoventibus & evacuantibus, ac vires potius erigendae, perspiratio secundanda & succorum vitalium integritas conservanda. Petechias comparente purpura rubra disparuisse, in exanthematicis hujus anni febribus saepe visum, & quidem sine damno, sed ubi declinante petechiali morbo supervenit purpura alba, id utplurimum fuit lethale. OBSER276 SEcr. I. CAP. XI. De febribus petechalibus veris.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
