# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 276

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/276

OBSERVATIO IV. Acres cum commilitone rixas habuerat adolescens viNocte ginti annorum, simulque terrore fuerat perculsus. insequenti somno caruit, ac debilitatem, lassitudinem appetitusque prostrationem per dies aliquot persensit. Quinto post die horrore, praecordiorum anxietate & aestu praeternaturali affectus est, cum pulsu celeri ac debili. Medicus in consilium vocatus, statim exhibuit vomitorium, sanguinem subtraxit & subjunxit tincturam bezoardicam, nec non pulverem bezoardicum cum & sine nitro. Sexto die comparuerunt maculae rubeae & nares aliquoties sanguinem stillarunt, somnus fuit paucus, vel nullus, urina sanorum similis, vires tamen non penitus visae prostratae, sed aeger surrexit subinde & obambulavit, defuit quoque delirium. Bene igitur omnia cessura spes fuit & morbus lenissime bezoardicis temperatis tractatus. At quum septimo die e lecto surgeret aeger & per horae quadrantem erectus sederet in conclavi licet moderate calido & sufficienter tectus, subito in lipothymiam incidit cum horrore cutis, pleraeque petechiae evanuerunt & quae manserunt nigrae comparuerunt, accessit ingens praecordiorum anxietas cum furore, ita ut gladium in adstantes stringere & ex fenestra se praecipitem dare vellet. Vsurpatus quidem pulvis bezoardicus cum nitro & camphora, conquievit etiam tantisper delirium, sed debilitas increvit, horripilatio perstitit, accesserunt convulsiones & sub finem diei septimi mors inopina. Epicrisis. Nunquam periculo carent petechiae, licet omnia videantur pacata & Medicus conferat cuncta. Quodvis enim accidens in peius omnia mutare valet. Heic situs erectus tam pernicialem mutationem, delirium & mortem adduxit. Qui quantopere in morbis acutis & exanthematicis sit noxius, supra jam pluribus monuimus ac ut evitetur iterum monemus iterumque OBSERSEer. I. CAP. XI. De febribus petechialibus veris.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
