Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 278
Unproofread scanNot analysed yet
Crusta autem illa glutinosa sanguini emisso innatans Nam Baglivus jam lib. I. opp. pag. non mali fuit ominis. 149. disertis verbis scribit ac testatur: observamus in xenodochio omnes fere ab acutis evasisse, quorum sanguini venaesectione extracto crusta alba atque chylosa supercrescebat: contra mortuos, quorum sanguis valde rubicundus. Et certe sanguis consistentia crassior non tam facile dissolutorio motui intestino obsecundat, quam tenuis partibus salino-sulphureis scatens. Demum notandum &hoc, quod vinum temperatius, in malignis &petechialibus etiam febribus, non noceat, facta petechiarum eruptione &poris adapertis, sed quod potius vires refocillando, secretorios &excretorios actus partium effoetarum egregie juvet. Cavendum vero ab eo, si inflammationis adsunt indicia in ventriculo &primis viis, si phrenitidis, si cutis arida &sicca.