# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 278

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/278

Crusta autem illa glutinosa sanguini emisso innatans Nam Baglivus jam lib. I. opp. pag. non mali fuit ominis. 149. disertis verbis scribit ac testatur: observamus in xenodochio omnes fere ab acutis evasisse, quorum sanguini venaesectione extracto crusta alba atque chylosa supercrescebat: contra mortuos, quorum sanguis valde rubicundus. Et certe sanguis consistentia crassior non tam facile dissolutorio motui intestino obsecundat, quam tenuis partibus salino-sulphureis scatens. Demum notandum & hoc, quod vinum temperatius, in malignis & petechialibus etiam febribus, non noceat, facta petechiarum eruptione & poris adapertis, sed quod potius vires refocillando, secretorios & excretorios actus partium effoetarum egregie juvet. Cavendum vero ab eo, si inflammationis adsunt indicia in ventriculo & primis viis, si phrenitidis, si cutis arida & sicca.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
