# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 280

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/280

Ego quidem multiplici edoctus sum observatione, verum esse generalem hunc practicum canonem: si corpus est admodum plethoricum, amplis vasis instructum, sanguinis missioni assuetum, si morbus sanum antea corpus corripuit, nec a communi ad putredinem inclinante aëris vitio obortus, si vehementer statim caput petit ac delirium metuendum; tum utique ante invasionem tam ad praeservationem, quam etiam mox in principio, nunquam nocere potest moderata sanguinis missio in pede; quin sub his circumstantiis in morbo Hungarico ipsaque pestilentia venaesectio est utilissima. Subtracta enim nimia sanguinis & humorum copia, cordis & systematis vasorum systole longe liberior redditur atque vegetior, una cum motu humorum ad exteriora, quo per universale illud emunctorium cutis nocens materia expellitur atque difflatur. Neque minus a sanguinis in partibus inferioribus missione insignis ipsius a capite fit derivatio. Nam res certae est experientiae, sub acerbo capitis dolore, illico cordis & arteriarum pulsum immutari, irregularem fieri & inaequalem & pendentes inde functiones vitium capere; & vicissim si caput cum cerebro & nervis a sanguinis stagnatione liberatur, pulsum mox in melius mutari unacum motu humorum progressivo vitali. Quod si vero adductae hae circumstantiae desunt, corpusque minus sanguine redundat, noxia omnino & pernicialis sanguinis missio intempestiva. Quumque pauci ex Medicis prudentia polleant discretiva, non mirandum, generoso hoc remedio plus saepe damni, quam emolumenti afferri.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
