Latin
OBSERVATIO. IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 283
Unproofread scanNot analysed yet
III. Neque minus experientia constat, diu omnino lati- Contagium tare posse susceptum in corpore contagium, interdum per ali-diu delitequot septimanas, antequam in actum ducatur &pernicialem scere potest. vim exserat. Atque hinc fit, ut qui eadem cum aegris domo contenti, saepe successive unus post alterum aliquot hebdomadum spatio morbo afficiantur, licet jam antea aliquamdiu de lassitudine spontanea &functionum vitalium &animalium languore fuerint conquesti. His igitur cito succurrendum congruis diaeteticis &pharmacevticis, praesertim iis, quae circulum sanguinis &perspirationem placide juvant, quae putredini resistunt &crasin sanguinis custodiunt, de quibus supra mentio facta, quo ocyus venenum iterum e corpore proscribatur. IV. Saepius quoque observavi, quod tempore insalubri, &cum vequo ob aerem gravem febres mali &benigni moris catar-stimentis afrhales &petechiales populares habuerunt circuitus, ex be ferri. nigna facta sit praeter spem maligna, a contagio, quod Medici a vere malignis &petechialibus decumbentibus, cum vestimento aut capillitio attulerunt. Vt adeo non sine ratione a Principum aulis &persona arceantur Medici, qui curationem malignorum &contagiosorum morborum, tractant &saepius inter aegrotos versantur. CAP. XII.